라틴어 문장 검색

Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:47)
illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:16)
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum Inspirent motum uentis causasque mouendi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:19)
facies discordat ab euo, Que iuuenile docet euum, contraque loquntur Cani, cum canis sic uultus gracia certat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:24)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
alios, vultu et corpore juvenili venustos, circiter ducentos abduxerunt captivos;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:12)
Et non tantum nos diligit, sed eciam omnia nobis bona tribuit, et pronobis creavit omnia, et omnia inspirat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 33:1)
Ut ait Apostolus, "Deus, qui fecitmundum, et omnia que in eo sunt, hic Dominus est celi et terre, et nulloindigens creavit omnia, et omnia inspirat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 33:2)
Iuvenes autem maturum sensum non habent, et iuvenilia diligunt, et eisinherent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:10)
Inde eciam Panfilus dixit, Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:12)
Juvenesenim maturum sensum non habent, et juvenilia diligunt et eis inhærent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 136:2)
IV, 34), studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:6)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION